Hebrews 1:3-5

Vulgate(i) 3 qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis 4 tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit 5 cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium