Hebrews 10:6-12

Vulgate(i) 6 holocaustomata et pro peccato non tibi placuit 7 tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam 8 superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur 9 tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat 10 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel 11 et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata 12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei