Hebrews 10:6-10

Vulgate(i) 6 holocaustomata et pro peccato non tibi placuit 7 tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam 8 superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur 9 tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat 10 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel