Genesis 4:1-11:32

Vulgate(i) 1 Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum 2 rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola 3 factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino 4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius 5 ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius 6 dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua 7 nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius 8 dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum 9 et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum 10 dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra 11 nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua 12 cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram 13 dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear 14 ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me 15 dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum 16 egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden 17 cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch 18 porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech 19 qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella 20 genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum 21 et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo 22 Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma 23 dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum 24 septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies 25 cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain 26 sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini 5 1 hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum 2 masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt 3 vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth 4 et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias 5 et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est 6 vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos 7 vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias 8 et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est 9 vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan 10 post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias 11 factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est 12 vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel 13 et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias 14 et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est 15 vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared 16 et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias 17 et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est 18 vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch 19 et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias 20 et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est 21 porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam 22 et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias 23 et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni 24 ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus 25 vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech 26 et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias 27 et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est 28 vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium 29 vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus 30 vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias 31 et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est 32 Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth 6 1 cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent 2 videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant 3 dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum 4 gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi 5 videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore 6 paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus 7 delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos 8 Noe vero invenit gratiam coram Domino 9 hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit 10 et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth 11 corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate 12 cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram 13 dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra 14 fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus 15 et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius 16 fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea 17 ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt consumentur 18 ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum 19 et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini 20 de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere 21 tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum 22 fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus 7 1 dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac 2 ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et feminam 3 sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universae terrae 4 adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terrae 5 fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus 6 eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram 7 et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii 8 de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram 9 duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina sicut praeceperat Deus Noe 10 cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram 11 anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt 12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus 13 in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam 14 ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres 15 ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitae 16 et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris 17 factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra 18 vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro arca ferebatur super aquas 19 et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo 20 quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat 21 consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram universi homines 22 et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt 23 et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca 24 obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus 8 1 recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae 2 et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt pluviae de caelo 3 reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies 4 requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniae 5 at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium 6 cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum 7 qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram 8 emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae 9 quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam 10 expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca 11 at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram 12 expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa ultra ad eum 13 igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae 14 mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra 15 locutus est autem Deus ad Noe dicens 16 egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum 17 cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam 18 egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cum eo 19 sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt 20 aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare 21 odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci 22 cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent 9 1 benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram 2 et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt 3 et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia 4 excepto quod carnem cum sanguine non comedetis 5 sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis 6 quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo 7 vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam 8 haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo 9 ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos 10 et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae 11 statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram 12 dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas 13 arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram 14 cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus 15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem 16 eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram 17 dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram 18 erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan 19 tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram 20 coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam 21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo 22 quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras 23 at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt 24 evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor 25 ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis 26 dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius 27 dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius 28 vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis 29 et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est 10 1 hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium 2 filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras 3 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma 4 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim 5 ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis 6 filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan 7 filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan 8 porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra 9 et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino 10 fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar 11 de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale 12 Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna 13 at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim 14 et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim 15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum 16 et Iebuseum et Amorreum Gergeseum 17 Eveum et Araceum Sineum 18 et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum 19 factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa 20 hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis 21 de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore 22 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram 23 filii Aram Us et Hul et Gether et Mes 24 at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber 25 natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan 26 qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare 27 et Aduram et Uzal Decla 28 et Ebal et Abimahel Saba 29 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan 30 et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem 31 isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis 32 hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium 11 1 erat autem terra labii unius et sermonum eorundem 2 cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo 3 dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento 4 et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras 5 descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam 6 et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant 7 venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui 8 atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem 9 et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum 10 hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium 11 vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filios et filias 12 porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale 13 vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias 14 Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber 15 vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias 16 vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg 17 et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit filios et filias 18 vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu 19 vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias 20 vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug 21 vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias 22 vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor 23 vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et filias 24 vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare 25 vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias 26 vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran 27 hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth 28 mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum 29 duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris Ieschae 30 erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos 31 tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi 32 et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Haran