Genesis 29:18-30

Vulgate(i) 18 quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis 19 respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me 20 servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine 21 dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam 22 qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias 23 et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum 24 dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam 25 et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi 26 respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias 27 imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis 28 adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem 29 cui pater servam Balam dederat 30 tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis