Genesis 19:4-11

Vulgate(i) 4 prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul 5 vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos 6 egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait 7 nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc facere 8 habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei 9 at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut iudices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime iam prope erat ut refringerent fores 10 et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium 11 et eos qui erant foris percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum ita ut ostium invenire non possent