Genesis 19:24-28

Vulgate(i) 24 igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo 25 et subvertit civitates has et omnem circa regionem universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia 26 respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis 27 Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino 28 intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum