Genesis 16:11-16

Vulgate(i) 11 ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam 12 hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula 13 vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me 14 propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad 15 peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel 16 octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem