Genesis 14:14-16

Vulgate(i) 14 quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan 15 et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci 16 reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum