Galatians 6:7-10

Vulgate(i) 7 nolite errare Deus non inridetur 8 quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam 9 bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes 10 ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei