Ezekiel 8:6-15

Vulgate(i) 6 et dixit ad me fili hominis putasne vides tu quid isti faciant abominationes magnas quas domus Israhel facit hic ut procul recedam a sanctuario meo et adhuc conversus videbis abominationes maiores 7 et introduxit me ad ostium atrii et vidi et ecce foramen unum in pariete 8 et dixit ad me fili hominis fode parietem et cum perfodissem parietem apparuit ostium unum 9 et dixit ad me ingredere et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic 10 et ingressus vidi et ecce omnis similitudo reptilium et animalium abominatio et universa idola domus Israhel depicta erant in pariete in circuitu per totum 11 et septuaginta viri de senioribus domus Israhel et Hiezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas et unusquisque habebat turibulum in manu sua et vapor nebulae de ture consurgebat 12 et dixit ad me certe vides fili hominis quae seniores domus Israhel faciunt in tenebris unusquisque in abscondito cubiculi sui dicunt enim non videt Dominus nos dereliquit Dominus terram 13 et dixit ad me adhuc conversus videbis abominationes maiores quas isti faciunt 14 et introduxit me per ostium portae domus Domini quod respiciebat ad aquilonem et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem 15 et dixit ad me certe vidisti fili hominis adhuc conversus videbis abominationes maiores his