Ezekiel 35:5-10

Vulgate(i) 5 eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israhel in manus gladii in tempore adflictionis eorum in tempore iniquitatis extremae 6 propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te et sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te 7 et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo euntem et redeuntem 8 et implebo montes eius occisorum suorum in collibus tuis et in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadent 9 in solitudines sempiternas tradam te et civitates tuae non habitabuntur et scietis quoniam ego Dominus 10 eo quod dixeris duae gentes et duae terrae meae erunt et hereditate possidebo eas cum Dominus esset ibi