Ezekiel 27:18-32

Vulgate(i) 18 Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum in multitudine diversarum opum in vino pingui in lanis coloris optimi 19 Dan et Graecia et Mozel in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum stacte et calamus in negotiatione tua 20 Dadan institores tui in tapetibus ad sedendum 21 Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuae cum agnis et arietibus et hedis venerunt ad te negotiatores tui 22 venditores Saba et Reema ipsi negotiatores tui cum universis primis aromatibus et lapide pretioso et auro quod proposuerunt in mercatu tuo 23 Aran et Chenne et Eden negotiatores Saba Assur Chelmad venditores tui 24 ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi et polymitorum gazarumque pretiosarum quae obvolutae et adstrictae erant funibus cedros quoque habebant in negotiationibus tuis 25 naves maris principes tuae in negotiatione tua et repleta es et glorificata nimis in corde maris 26 in aquis multis adduxerunt te remiges tui ventus auster contrivit te in corde maris 27 divitiae tuae et thesauri tui et multiplex instrumentum tuum nautae tui et gubernatores tui qui tenebant supellectilem tuam et populo tuo praeerant viri quoque bellatores tui qui erant in te cum universa multitudine tua quae est in medio tui cadent in corde maris in die ruinae tuae 28 a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes 29 et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt 30 et heiulabunt super te voce magna et clamabunt amare et superiacient pulverem capitibus suis et cinere conspergentur 31 et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo 32 et adsument super te carmen lugubre et plangent te quae est ut Tyrus quae obmutuit in medio maris