Ezekiel 23:5-11

Vulgate(i) 5 fornicata est igitur Oolla super me et insanivit in amatores suos in Assyrios propinquantes 6 vestitos hyacintho principes et magistratus iuvenes cupidinis universos equites ascensores equorum 7 et dedit fornicationes suas super eos electos filios Assyriorum universos et in omnibus in quos insanivit in inmunditiis eorum polluta est 8 insuper et fornicationes suas quas habuerat in Aegypto non reliquit nam et illi dormierant cum ea in adulescentia eius et illi confregerant ubera pubertatis eius et effuderant fornicationem suam super eam 9 propterea tradidi eam in manu amatorum suorum in manus filiorum Assur super quorum insanivit libidinem 10 ipsi discoperuerunt ignominiam eius filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio et factae sunt famosae mulieres et iudicia perpetrarunt in ea 11 quod cum vidisset soror eius Ooliba plus quam illa insanivit libidine et fornicationem suam super fornicationem sororis suae