Ezekiel 23:45-49

Vulgate(i) 45 viri ergo iusti sunt hii iudicabunt eas iudicio adulterarum et iudicio effundentium sanguinem quia adulterae sunt et sanguis in manibus earum 46 haec enim dicit Dominus Deus adduc ad eas multitudinem et trade eas in tumultum et in rapinam 47 et lapidentur lapidibus populorum et confodiantur gladiis eorum filios et filias earum interficient et domos earum igne succendent 48 et auferam scelus de terra et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum 49 et dabunt scelus vestrum super vos et peccata idolorum vestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus