Ezekiel 16:46-55

Vulgate(i) 46 et soror tua maior Samaria ipsa et filiae eius quae habitat ad sinistram tuam soror autem tua minor te quae habitat a dextris tuis Sodoma et filiae eius 47 sed nec in viis earum ambulasti neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus paene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis 48 vivo ego dicit Dominus Deus quia non fecit Sodoma soror tua ipsa et filiae eius sicut fecisti tu et filiae tuae 49 ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae superbia saturitas panis et abundantia et otium ipsius et filiarum eius et manum egeno et pauperi non porrigebant 50 et elevatae sunt et fecerunt abominationes coram me et abstuli eas sicut vidisti 51 et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit sed vicisti eas sceleribus tuis et iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es 52 ergo et tu porta confusionem tuam quae vicisti sorores tuas peccatis tuis sceleratius agens ab eis iustificatae sunt enim a te ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam quae iustificasti sorores tuas 53 et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis et conversione Samariae et filiarum eius et convertam reversionem tuam in medio earum 54 ut portes ignominiam tuam et confundaris in omnibus quae fecisti consolans eas 55 et soror tua Sodoma et filiae eius revertentur ad antiquitatem suam et Samaria et filiae eius revertentur ad antiquitatem suam et tu et filiae tuae revertimini ad antiquitatem vestram