Exodus 8:3-14

Vulgate(i) 3 et ebulliet fluvius ranas quae ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in reliquias ciborum tuorum 4 et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos intrabunt ranae 5 dixitque Dominus ad Mosen dic Aaron extende manum tuam super fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti 6 extendit Aaron manum super aquas Aegypti et ascenderunt ranae operueruntque terram Aegypti 7 fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Aegypti 8 vocavit autem Pharao Mosen et Aaron et dixit orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo et dimittam populum ut sacrificet Domino 9 dixitque Moses Pharaoni constitue mihi quando deprecer pro te et pro servis tuis et pro populo tuo ut abigantur ranae a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant 10 qui respondit cras at ille iuxta verbum inquit tuum ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster 11 et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo tantum in flumine remanebunt 12 egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone et clamavit Moses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni 13 fecitque Dominus iuxta verbum Mosi et mortuae sunt ranae de domibus et de villis et de agris 14 congregaveruntque eas in inmensos aggeres et conputruit terra