Exodus 34:29-35

Vulgate(i) 29 cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei 30 videntes autem Aaron et filii Israhel cornutam Mosi faciem timuerunt prope accedere 31 vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae et postquam locutus est 32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israhel quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai 33 impletisque sermonibus posuit velamen super faciem suam 34 quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israhel omnia quae sibi fuerant imperata 35 qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam sed operiebat rursus ille faciem suam si quando loquebatur ad eos