Exodus 24:6-8

Vulgate(i) 6 tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare 7 adsumensque volumen foederis legit audiente populo qui dixerunt omnia quae locutus est Dominus faciemus et erimus oboedientes 8 ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his