Exodus 23:14-17

Vulgate(i) 14 tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis 15 sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus 16 et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro 17 ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo