Exodus 22:25-27

Vulgate(i) 25 si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes 26 si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum ante solis occasum redde ei 27 ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis eius nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum