Ephesians 4:8-10

Vulgate(i) 8 propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus 9 quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae 10 qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia