Ephesians 3:8-12

Vulgate(i) 8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi 9 et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit 10 ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei 11 secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro 12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius