Ephesians 3:6-8

Vulgate(i) 6 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium 7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius 8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi