Ephesians 3:2-9

Vulgate(i) 2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis 3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi 4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi 5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu 6 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium 7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius 8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi 9 et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit