Ephesians 2:13-22

Vulgate(i) 13 nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi 14 ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua 15 legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem 16 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso 17 et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope 18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem 19 ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei 20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu 21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino 22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu