Ephesians 1:5-12

Vulgate(i) 5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae 6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto 7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius 8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia 9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo 10 in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso 11 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae 12 ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo