Ephesians 1:14-23

Vulgate(i) 14 qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius 15 propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos 16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis 17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius 18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis 19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius 20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus 21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro 22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae 23 quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur