Ecclesiastes 6:3-5

Vulgate(i) 3 si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiae suae sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus 4 frustra enim venit et pergit ad tenebras et oblivione delebitur nomen eius 5 non vidit solem neque cognovit distantiam boni et mali