Deuteronomy 5:12-15

Vulgate(i) 12 observa diem sabbati ut sanctifices eum sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus 13 sex diebus operaberis et facies omnia opera tua 14 septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu 15 memento quod et ipse servieris in Aegypto et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbati