Deuteronomy 4:32-35

Vulgate(i) 32 interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram a summo caeli usque ad summum eius si facta est aliquando huiuscemodi res aut umquam cognitum est 33 ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis sicut tu audisti et vixisti 34 si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones iuxta omnia quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto videntibus oculis tuis 35 ut scires quoniam Dominus ipse est Deus et non est alius praeter unum