Deuteronomy 23:3-6

Vulgate(i) 3 Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum 4 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriae ut malediceret tibi 5 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te 6 non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum