Deuteronomy 16:9-12

Vulgate(i) 9 septem ebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris 10 et celebrabis diem festum ebdomadarum Domino Deo tuo oblationem spontaneam manus tuae quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui 11 et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi 12 et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto custodiesque ac facies quae praecepta sunt