Deuteronomy 16:3-8

Vulgate(i) 3 non comedes in eo panem fermentatum septem diebus comedes absque fermento adflictionis panem quoniam in pavore egressus es de Aegypto ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae 4 non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus et non manebit de carnibus eius quod immolatum est vesperi in die primo mane 5 non poteris immolare phase in qualibet urbium tuarum quas Dominus Deus tuus daturus est tibi 6 sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi immolabis phase vesperi ad solis occasum quando egressus es de Aegypto 7 et coques et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus maneque consurgens vades in tabernacula tua 8 sex diebus comedes azyma et in die septimo quia collecta est Domini Dei tui non facies opus