Deuteronomy 14:3-8

Vulgate(i) 3 ne comedatis quae inmunda sunt 4 hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram 5 cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem camelopardalum 6 omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat comedetis 7 de his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec comedere non debetis camelum leporem choerogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis 8 sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis