Deuteronomy 11:10-12

Vulgate(i) 10 terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut terra Aegypti de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem aquae ducuntur inriguae 11 sed montuosa est et campestris de caelo expectans pluvias 12 quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius