Daniel 8:9-25

Vulgate(i) 9 de uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum et factum est grande contra meridiem et contra orientem et contra fortitudinem 10 et magnificatum est usque ad fortitudinem caeli et deiecit de fortitudine et de stellis et conculcavit eas 11 et usque ad principem fortitudinis magnificatus est et ab eo tulit iuge sacrificium et deiecit locum sanctificationis eius 12 robur autem datum est contra iuge sacrificium propter peccata et prosternetur veritas in terra et faciet et prosperabitur 13 et audivi unum de sanctis loquentem et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti usquequo visio et iuge sacrificium et peccatum desolationis quae facta est et sanctuarium et fortitudo conculcabitur 14 et dixit ei usque ad vesperam et mane duo milia trecenti et mundabitur sanctuarium 15 factum est autem cum viderem ego Danihel visionem et quaererem intellegentiam ecce stetit in conspectu meo quasi species viri 16 et audivi vocem viri inter Ulai et clamavit et ait Gabrihel fac intellegere istum visionem 17 et venit et stetit iuxta ubi ego stabam cumque venisset pavens corrui in faciem meam et ait ad me intellege fili hominis quoniam in tempore finis conplebitur visio 18 cumque loqueretur ad me conlapsus sum pronus in terram et tetigit me et statuit me in gradu meo 19 dixitque mihi ego ostendam tibi quae futura sint in novissimo maledictionis quoniam habet tempus finem suum 20 aries quem vidisti habere cornua rex Medorum est atque Persarum 21 porro hircus caprarum rex Graecorum est et cornu grande quod erat inter oculos eius ipse est rex primus 22 quod autem fracto illo surrexerunt quattuor pro eo quattuor reges de gente eius consurgent sed non in fortitudine eius 23 et post regnum eorum cum creverint iniquitates consurget rex inpudens facie et intellegens propositiones 24 et roborabitur fortitudo eius sed non in viribus suis et supra quam credi potest universa vastabit et prosperabitur et faciet et interficiet robustos et populum sanctorum 25 secundum voluntatem suam et dirigetur dolus in manu eius et cor suum magnificabit et in copia rerum omnium occidet plurimos et contra principem principum consurget et sine manu conteretur