Colossians 1:3-9

Vulgate(i) 3 gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes 4 audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes 5 propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii 6 quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate 7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu 8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu 9 ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali