Acts 3:15-19

Vulgate(i) 15 auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus 16 et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum 17 et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri 18 Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic 19 paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata