Acts 2:31-41

Vulgate(i) 31 providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem 32 hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus 33 dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis 34 non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis 35 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 36 certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis 37 his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres 38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus 39 vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster 40 aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava 41 qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia