Acts 24:25-27

Vulgate(i) 25 disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te 26 simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo 27 biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum