Acts 1:1-9

Vulgate(i) 1 primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quae coepit Iesus facere et docere 2 usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit adsumptus est 3 quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei 4 et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum 5 quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies 6 igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israhel 7 dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate 8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae 9 et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum