Acts 15:14-17

Vulgate(i) 14 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo 15 et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est 16 post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud 17 ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec