Acts 13:27-29

Vulgate(i) 27 qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt 28 et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum 29 cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento