Acts 10:5-8

Vulgate(i) 5 et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus 6 hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mare 7 et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant 8 quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen