2 Samuel 6:17-19

Vulgate(i) 17 et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulit David holocausta coram Domino et pacifica 18 cumque conplesset offerens holocaustum et pacifica benedixit populo in nomine Domini exercituum 19 et partitus est multitudini universae Israhel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et assaturam bubulae carnis unam et similam frixam oleo et abiit omnis populus unusquisque in domum suam