2 Samuel 5:12-16

Vulgate(i) 12 et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israhel et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israhel 13 accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem postquam venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et filiae 14 et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Samua et Sobab et Nathan et Salomon 15 et Ibaar et Helisua et Nepheg 16 et Iafia et Helisama et Helida et Helifeleth