2 Kings 6:1-3

Vulgate(i) 1 dixerunt autem filii prophetarum ad Heliseum ecce locus in quo habitamus coram te angustus est nobis 2 eamus usque ad Iordanem et tollant singuli de silva materias singulas ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum qui dixit ite 3 et ait unus ex illis veni ergo et tu cum servis tuis respondit ego veniam