2 Corinthians 3:7-11

Vulgate(i) 7 quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur 8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria 9 nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria 10 nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam 11 si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est