2 Corinthians 1:3-7

Vulgate(i) 3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi Pater misericordiarum et Deus totius consolationis 4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo 5 quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per Christum abundat consolatio nostra 6 sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos patimur 7 et spes nostra firma pro vobis scientes quoniam sicut socii passionum estis sic eritis et consolationis